de Graecorum Medicis Publicis

de Graecorum Medicis Publicis

By (author) 

List price: US$9.02

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ... (nr. 7 vs. 7 sqq.). Itaque nihil impedit ne sumamus in aliis quoque urbibus maioribus medicos fuisse publicos complures. Minora autem oppida unum medicum publice conducebant. Brycunte, Amphissae, Teni, Gythei medicum unum tantum fuisse ex toto titulorum tenore pellucet (nr. 4, 9, 11, 12). Ac maxime fiebat, si unus omnino in urbe erat medicus, ut hic unus publicus esset, cum medici alii in urbe minima non considerent, ne minus quam par esset pecuniae caperent timentes, sicut hodie etiam medici in oppidum minimum saepe non proficiscuntur, nisi pecunia a communi adiuvantur. Olunte autem unum et eum publicum fuisse medicum ex contextu verborum et ex eo apparere videtur, quod Oluntii in summo erant timore, cum in eo esset, ut medicus ille morbis saevientibus Oluntem relinqueret (nr. 21). Idem de Gortyniorum medico sumendum est, quem per legatos Gortynii ipsi Co arcessiverant: . (nr. 18 vs. 2 sqq.). Itaque in oppidis quamvis parvis, nisi forte male administrata aut nimis paupera erant, medici publici instituebantur. 57 Sin autem in regione maiore una tantum urbs erat, multi autem vici, in his quoque medici publici erant. Mirum quidem est de pagis Atticis nullum testimonium exstare. Sed de pagis Coi insulae magnae, quae synoecismo in novam urbem Coum anno 366 peracto unam iam urbem habebat, res accuratius demonstrari potest. Nam repperit in Coorum Aesculapio R. Herzog titulos medicorum pagi alicuius saeculo III. a. Chr. exaratos: medici ignoti ab ignoto pago conducti (nr. 6), Anaxippi medici publici, qui in pago per multos annos aegrotos curavit (nr. 5). Iam vero in titulo Coo aevi Romani, qui Isidorum...show more

Product details

  • Paperback | 36 pages
  • 189 x 246 x 2mm | 82g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236730631
  • 9781236730633