Punicorum Libri Septemdecim

Punicorum Libri Septemdecim

List price: US$8.54

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...f dare cohortes, In Martem vomit inmixtas mugitibus auras, Bisque Dei summas vibravit turbine cristas. 584 Quae dum Romuleis exercet praelia turmis 525 AEolius furor, et Martem subcendit in iras, Adfatur virgo socia Junone parentem: Quantos Gradivus fluctus in Punica castra (Respice) agit, quantisque furens se caedibus inplet! Nunc, quaeso, terris descendere non placet Irim? 530 Quamquam ego non Teucros (nostro quum pignore regnet Roma, et Palladio sedes hac urbe locarim), Non Teucros delere aderam; sed lumen alumnae Hannibalem Libyae pelli florentibus annis Vita, atque exstingui primordia tanta negabam. 535 Excipit hic Juno, longique laboris ab ira, Immo, ait, ut noscant gentes, inmania quantum Regna Jovis valeant, cunctisque potentia quantum Antistet, conjux, Superis tua, discute telo 585 Flagranti (nil oramus) Carthaginis arces, 540 Sidoniamque aciem vasto telluris hiatu Tartareis inmerge vadis, aut obrue ponto. Contra quae miti respondet Jupiter ore: Certatis fatis, et spes extenditis aegras. Ille, o nata, libens cui tela inimica ferebas, 545 Contundet Tyrios juvenes, ac nomina gentis Induet, et Libycam feret in Capitolia laurum. At, cui tu, conjux, cui das animosque decusque, (Fata cano) avertet populis Laurentibus arma. Nec longe cladis metae: venit hora diesque, 550 Qua nullas umquam transisse optaverit Alpes. Sic ait; atque Irim propere demittit Olympo, Quae revocet Martem, jubeatque abscedere pugna. 586 Nec vetitis luctatus abit Gradivus in altas Cum fremitu nubes, quamquam lituique, tubaeque, 555 Vulneraque, et sanguis, et clamor, et arma juvarent. Ut patuit liber Superum certamine tandem, Laxatusque Deo campus, ruit aequore ab imo P nus, quo sensim caelestia fugerat arma, Magna voce trahens equitemque, virosque, feraeque 560 Turrigerae molem, tormentorumque labores. Atque ubi turbantem leviores ense catervas Adnovit juvenem, scintillavitque cruentis Ira genis, Quaenam Furiae, quisve egit in hostem, En, Minuci, Deushow more

Product details

  • Paperback | 182 pages
  • 189 x 246 x 10mm | 336g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236717961
  • 9781236717962