The Progresses, Processions, and Magnificent Festivities, of King James the First; His Royal Consort, Family, and Court Collected from Original Manusc

The Progresses, Processions, and Magnificent Festivities, of King James the First; His Royal Consort, Family, and Court Collected from Original Manusc

By (author) 

List price: US$34.42

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

This historic book may have numerous typos and missing text. Purchasers can download a free scanned copy of the original book (without typos) from the publisher. Not indexed. Not illustrated. 1828 edition. Excerpt: ...sicubi unquam, luculenter apparuit. Nam primum a Valla monitus, et post a Cuminio in fraudem illectus, coactus est Edwardum relinquere. Sed contra tantum hostem adeo infirmus, ut primis aliquot annis ad eas redactus esset miserias, unde nemo crederet emersurum; in sylvis salutem quaereret, et tandem apud nescio quem amicum sepultus lateret, usque dum amici simul sperare et inimici metuere desinerent, penitus periisse putaretur. Hinc tanquam ex nebula erumpens, aliquot arces securiores quam tutiores occupavit: et ad famam rei confluente populo, Cuminio, quem Anglus rebus Scoticis praefeceral, tantum terroris injecit, ut non auderet fortunam experiri. Ad hos motus reprimendos dum Edwardus se parat, moritur. Reliquit Edwardum filium, et regni et belli haeredem. Hic per Angliam, Galliam, Flandriam, quacunque ejus nomen patebat, edicit se Scotorum nomen deleturum, et sequentibus se eorum agros et opes daturum. Unde ingens ad eum tanquam ad praedam, non ad praelium, multitudo Undique confluit. Robertus pro viribus se contra comparat. Infirmitatis conscientia cautum facit. Locum ne circumveniatur deligit; adeoque fceliciter pugnat ut ingentem illam multitudinem funderet, Regem fugaret, cogeretque, qui tantas copias duxerat, in cymba piscatoria salutem petere; Scptis pristinam libertatem restituere, et omni jure, quod pater in eos arrogaverat, cedere. "Haec ego non ide6 tantum commemoro, ut homines videant, quam ratum Deo fuerit foedus nostrum cum majoribus tuis; sed etiam, ut, si qui volunt nobiscum de pietate in te contendere, intelligant, nos, qui tanta fortitudine majoribus tuis operam navavimus, non minorem tibi, cui majorem debemus, navaturos. Illi bella fortissime gesserunt, et mala minantia optimo consilio, pertinaci labore, et foelici...show more

Product details

  • Paperback | 264 pages
  • 189 x 246 x 14mm | 476g
  • Rarebooksclub.com
  • Miami Fl, United States
  • English
  • black & white illustrations
  • 123658970X
  • 9781236589705