Odes and Epodes

Odes and Epodes

By (author) 

List price: US$5.61

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...fumum bibere institutae Consule Tullo. Sume, Maecenas, cyathos amici Sospitis centum et vigiles lucernas Perfer in lucem; procul omnis esto 15 Clamor et ira. Mitte civilis super urbe curas: Occidit Daci Cotisonis agmen, Medus infestus sibi luctuosis Dissidet armis, 20 Servit Hispanae vetus hostis orae Cantaber sera domitus catena, Iam Scythae laxo meditantur arcu Cedere campis. Neglegens ne qua populus laboret, 25 Parce privatus nimium cavere; Dona praesentis cape laetus horae, Linque severa. IX. 'Donec gratus eram tibi Nec quisquam potior bracchia candidae Cervici iuvenis dabat, Persarum vigui rege beatior.' 'Donec non alia magis 5 Arsisti neque erat Lydia post Chloen, Multi Lydia nominis Romana vigui clarior Ilia.' 'Me nunc Thressa Chloe regit, Dulcis docta modos et citharae sciens, 10 Pro qua non metuam mori, Si parcent animae fata superstiti.' 'Me torret face mutua Thurini Calais filius Ornyti, Pro quo bis patiar mori, 15 Si parcent puero fata superstiti.' 'Quid si prisca redit Venus Diductosque iugo cogit aeneo? Si flava excutitur Chloe Reiectaeque patet ianua Lydiae?' 20 'Quamquam sidere pulchrior Illest, tu levior cortice et improbo Iracundior Hadria, Tecum vivere amem, tecum obeam libens!' X. Extremum Tanain si biberes, Lyce, Saevo nupta viro, me tamen asperas Porrectum ante foris obicere incolis Plorares Aquilonibus. Audis, quo strepitu ianua, quo nemus 5 Inter pulchra satum tecta remugiat Ventis, et positas ut glaciet nivis Puro numine Iuppiter? Ingratam Veneri porie superbiam, Ne currente retro funis eat rota: 10 Non te Penelopen difficilem procis Tyrrhenus genuit parens. O quamvis neque te munera nec preces Nec tinctus viola pallor amantium Nec vir Pieria paelice saucius 15 Curvat, supplicibus tuis Parcas, nec rigida mollior aesculo Nec Mauris animum mitior anguibus. Non hoc semper erit liminis aut aquae Caelestis...show more

Product details

  • Paperback | 28 pages
  • 189 x 246 x 2mm | 68g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236711513
  • 9781236711519
  • 2,235,541