Meditationes de Prima Philosophia

Meditationes de Prima Philosophia

By (author) 

List price: US$8.54

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...illud a me haberem, non mihi illa saltem quae facilius haberi possunt denegassem: sed neque etiam ulla alia ex iis, quae in idea Dei contineri percipio; quia nempe nulla difficiliora factu mihi videntur: si quae autem difficiliora factu essent, certe etiam mihi difficiliora viderentur, siquidem reliqua quae habeo, a me haberem, quoniam in illis potentiam meam terminari experirer. Neque vim harum rationum effugio, si supponam me forte semper fuisse ut nunc sum, tanquam si inde sequeretur nullum existentiae meae authorem esse quaerendum: quoniam enim omne tempus vitae in partes innumeras dividi potest, quarum singulae a reliquis nullo modo dependent, ex eo quod paulo ante fuerim non sequitur me nunc debere esse, nisi aliqua causa me quasi rursus creet ad hoc momentum, hoc est me conservet. Perspicuum enim est attendenti ad durationis 33 naturam eadem plane vi, et actione opus esse ad rem quamlibet 54 singulis momentis quibus durat conservandam, qua opus esset ad eandem de novo creandam, si nondum existeret, adeo ut conservationem sola ratione a creatione differre sit etiam unum ex iis quae lumine naturali manifesta sunt. Itaque debeo nunc interrogare me ipsum, an habeam aliquam vim per quam possim efficere ut ego ille qui jam sum, paulo post etiam sim futurus: nam cum nihil aliud sim quam res cogitans, vel saltem cum de ea tantum mei parte praecise nunc agam quae est res cogitans, si quae talis vis in me esset, ejus procul dubio conscius essem; sed et nullam esse experior, et ex hoc ipso evidentissime cognosco me ab aliquo ente a me diverso pendere. Forte vero illud ens non est Deus, sumque vel a parentibus productus, vel a quibuslibet aliis causis Deo minus perfectis. Imo, ut jam ante dixi, perspicuum est tantumdem ad minimum esse debere in causa quantum est in effectu; et idcirco cum sim res cogitans, ideamque quandam Dei in me habens, qualiscunque tandem mei causa assignetur, 55 illam etiam esse rem cogitantem et omnium perfectionum, quas Deo tribuo, ...show more

Product details

  • Paperback | 24 pages
  • 189 x 246 x 1mm | 64g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236684818
  • 9781236684813