Le Proces Des Templiers Tome I

Le Proces Des Templiers Tome I

By (author) 

List price: US$36.06

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ... deffunctis, in hunc modum; nam cum instetisset per bienium per se et amicos suos quod reciperetur in dicto ordine, finaliter fuit in dicta capella, et, flexis genibus, peciit pluribus vicibus et instanter quod pro Deo concederent sibi panem et aquam, societatem proborum virorum et pauperem vestitum domus. Cui fuit responsum quod bene deliberaret quod petebat; nam magnam rem petebat, quia, dum erat in seculo, poterat ire quo volebat, dormire et vigilare quando volebat, et, si esset inter eos, non haberet dictam libertatem, immo oporteret ipsum ire quando vellet remanere, vigilare quando vellet dormire, et exterius videbat magnas cappas et pulcrum habitum eorum, et ipsos equitantes magnos equos, et quando ipse esset in religione ipsorum forte non haberet, prout vellet, vestitum et equos et hujusmodi talia; eo autem respondente quod, Deo dante, bene compleret omnia predicta, voluerunt quod bis traheret se ad partem, et venit ad eum dictus frater Johannes de Renanvilla, et instruxit eum quod ad illa que peterentur ab eo per dictum preceptorem responderet quod omnia bene compleret Deo dante, et quod peteret adhuc illa que supra pecierat; cum autem testis peciisset et fuisset flexis genibus coram receptore, astantibus dictis fratribus, dixit ei dictus receptor quod ex quo tantum instabat et affectabat esse frater eorum, quod ipse reciperet eum in fratrem dicti ordinis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, sed ante mantelli tradicionem fecit eum jurare supra quoddam missale quod servaret castitatem, viveret sine proprio, et obediret mandatis superioris sui dicti ordinis, qui preficeretur eidem, et servaret bonos usus et bonas consuetudines ordinis et secreta ordinis, et si Deus faceret sibi graciam in ordine quod haberet aliquam administracionem, quod ipse teneret ecclesias in statu debito et luminaria faceret teneri et elemosinas statutas fieri et hospitalitatem servari debito modo et consueto secundum exigenciam personarum. Quibus -360 - peractis...show more

Product details

  • Paperback | 240 pages
  • 189 x 246 x 13mm | 435g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236695216
  • 9781236695215