La Somme Theologique de Saint Thomas (14 )

La Somme Theologique de Saint Thomas (14 )

By (author) 

List price: US$22.40

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

. 1856 edition.: ...perpetuum, Ecclesia tempus determinatum adhibuit, in quo hujus rei potest esse experimentum, scilicet triennium. Quod si post triennium in quo fideliter ex utraque parte dederunt operam copulae carnali implendae, inveniatur matrimonium non esse consummatum, judicio Ecclesiae dissolvitur. Et tamen in hoc quandoque Ecclesia errat, quia per triennium quandoque non sufficienter experiri potest perpetuitas impotentiae. Unde Ecclesia si se deceptam inveniat, per hoc quod ille in quo erat impedimentum, invenitur carnalem copulam cum alia vel cum eadem perfecisse, reintegrat matrimonium praecedens, et dirimit secundum, quamvis de ejus licentia sit factum. Ad primum ergo dicendum, quod quamvis actus carnalis copulae non sit de essentia matrimonii, tamen potentia ad actum est de ejus essentia, quia per matrimonium datur utrique conjugum potestas in corpus alterius respectu carnalis copulae. Ad secundum dicendum, quod caliditas superfiua vix potest esse impedimentum perpetuum. Si tamen inveniretur quod per triennium impediret carnalem copulam, judicaretur perpetuum. Tamen quia frigiditas magis et frequentiusimpedit (tollit enim non solum commixtionem seminum, sed etiam vigorem membrorum, quo fit conjunctio corporum), ideo frigiditas magis hic ponitur impedimentum quam caliditas, cum omnis defectus naturalis ad frigiditatem reducatur. Ad tertium dicendum, quod senes quamvis quandoque non habeant caliditatem suffieientem ad generandum, tamen habent caliditatem sufiicientem ad carnalem copulam. Et ideo conceditur eis matrimonium, secundum quod est in remedium, quamvis non competat eis secundum quod est in officium natur . Ad quartum dicendum, quod in quolibet contractu hoc universaliter tenetur, quod ille qui est impotens ad solvendum aliquid, non reputatur idoneus ad contractum illum quo se obligat ad ejus solutionem. Est autem impotens dupliciter: uno...show more

Product details

  • Paperback
  • 189 x 246 x 22mm | 757g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 123685358X
  • 9781236853585