Hymni Ecclesiae

Hymni Ecclesiae

List price: US$13.06

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

Excerpt: ... Non sensit uncos pectines: Crudelis et durus sibi Se morte lenta conficit. Si lictor illi defuit, Si vincla, fustes, ungulae; Parata pro Christo mori Hoc supplet omne caritas. Corpus subegit castitas, Et liberam mentem fides: Amor supernis ignibus Totam litavit hostiam. Venis apertis omnibus Qui vellet ultro erumpere, Fraudatus optata via, It fusus in fletum cruor. 195 Da, Christe, sic nos vivere, Discamus ut semper mori: Da, post brevis vitae dies, Vitae perennis gaudia. Fons sanctitatis, O Deus Aeterna Justorum quies, Honor tibi, laus, gloria, Nunc et per omne seculum. AD LAUDES. Qui te, Deus, sub intimo Amans recepit pectore, Non ille terras amplius Suspirat, oblitus sui. Quid ergo gaudes nectere Tristes moras amantibus? Terris retardas exules Cives polo quos destinas. Hinc fervet in dies amor; In vota toti diffluunt; Ad astra festinantibus Fit poena vita longior. Vix iste tardi corporis Pondus molestum sustinet; Prae mortis occupat diem, Ardens Deo se jungere. 196 Fons sanctitatis, O Deus Aeterna Justorum quies, Honor tibi, laus, gloria, Nunc et per omne seculum. VIRGINUM. AD PRIMAS VESPERAS. Pro Martyre. O vos cum citharis dulce sonantibus, Coetus Angelici, dicite Virginem; Nunc aptate tubas, sumite tympana, Christi dicite Martyrem. Vestris illa fuit debita coetibus, Quae mortalis adhuc, nobilis aemula, Ut vos exprimeret, dedidicit genus, Virgo corporis immemor. Quid non cogis amor? Fortiter ambiit Sponso virgineum fundere sanguinem: Obliti meminit tunc bene corporis, Praeclarae sitiens necis. Sic qua parte minor, vos supereminet, Immortale genus, quae potuit mori, Et per damna sui corporis, integram Testari Domino fidem. 197 Patri maxima laus, maxima Filio, Amborumque sacro gloria Flamini, Cujus praesidio praelia sustinent, Spreto funere, Virgines. Pro non Martyre. Vos O virginei cum citharis chori, Agni deliciae, pars gregis optima, Sponsum virgineo progenitum sinu Puris tollite laudibus. Haec est sacra dies, obvia qua suo Cum plena...show more

Product details

  • Paperback
  • 189 x 246 x 4mm | 141g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • English
  • black & white illustrations
  • 1236715675
  • 9781236715678