Fasti

Fasti

By (author) 

List price: US$5.87

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...Roma locus, quo deus omnis eat. 270 Ille soni terrore pavens, Proficiscere, dixit; Nostra eris: in Phrygios Roma refertur avos. Protinus innumerae caedunt pineta secures Illa, quibus fugiens Phryx pius usus erat. Mille manus coeunt: et picta coloribus ustis 275 Coelestum Matrem concava puppis habet. Illa sui per aquas fertur tutissima nati, Longaque Phrixeae stagna sororis adit, Rhoeteumque rapax, Sigeaque litora transit, Et Tenedum, et veteres Eetionis opes. 280 Cyclades excipiunt, Lesbo post terga relicta, Quaque Carysteis frangitur unda vadis. Transit et Icarium, lapsas ubi perdidit alas Icarus, et vastae nomina fecit aquae. Tum laeva Creten, dextra Pelopeidas undas 285 Deserit, et Veneri sacra Cythera petit. Hinc mare Trinacrium, candens ubi tingere ferrum Brontes, et Steropes, Acmonidesque solent: aequoraque Afra legit, Sardoaque regna sinistris Prospicit a remis, Ausoniamque tenet. 290 Ostia contigerat, qua se Tiberinus in altum Dividit, et campo liberiore natat: Omnis eques, mixtaque gravis cum plebe senatus Obvius ad Tusci fluminis ora venit; Procedunt pariter matres, nataeque, nurusque. 295 Quaeque colunt sanctos virginitate focos. Sedula fune viri contento brachia lassant. Vix subit adversas hospita navis aquas, Sicca diu tellus fuerat: sitis usserat herbas: Sedit limoso pressa carina vado. 300 Quisquis adest operi, plus quam pro parte laborat, Adjuvat et fortes voce sonante manus. Illa velut medio stabilis sedet insula ponto. Attoniti monstro stantque paventque viri. Claudia Quinta genus Clauso referebat ab alto: 305 Nec facies impar nobilitate fuit. Casta quidem, sed non et credita. Rumor iniquus Laeserat, et falsi criminis acta rea est. Cultus et ornatis varie prodisse capillis Obfuit, ad rigidos promptaque lingua senes. 310 Conscia mens recti famae mendacia risit: Sed nos in vitium credula turba sumus. Haec ubi castarum processit ab agmine matrum, Et...show more

Product details

  • Paperback | 120 pages
  • 189 x 246 x 6mm | 227g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • Latin
  • black & white illustrations
  • 1236700538
  • 9781236700537