Confessiones

Confessiones

By (author) 

List price: US$6.86

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...impacatorum312 . Et nunc ecce redeo aestuans et anhelans ad fontem tuum. Nemo me prohibeat; hunc bibam, et tunc vivam. Non ego vita mea sim, male vixi ex me, mors mihi fui; et in te revivisco . Tu me alloquere, tu mihi sermocinare. Credidi Libris tuis, et verba eorum arcana valde. XI. Quid a Deo didicerit. 11. Jam dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quia tu aeternus es, 1 Tim. 6, 16. solus habeas immortalitatem313; quoniam ex nulla specie motuve mutaris, nec temporibus variatur voluntas tua; quia non est immortalis voluntas, quae alia et alia est. Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. Item dixisti mihi, Domine, voce forti in aurem interiorem, quod omnes naturas atque substantias quae non sunt quod tu es, et tamen sunt, tu fecisti; et hoc solum a te non est, quod non est; motusque voluntatis a te, qui es, ad id quod minus est, quia talis motus delictum atque peccatum est314; et quod nullius peccatum aut tibi nocet, aut perturbat ordinem imperii tui vel in primo vel in imo315 . Hoc in conspectu tuo claret mihi, et magis magisque clarescat, oro te, atque in ea manifestatione persistam sobrius sub alis tuis. 12. Item dixisti mihi voce forti in aurem interiorem, quod nec illa creatura tibi coaeterna est, cujus voluptas tu solus es, teque perseverantissima castitate316 hauriens, mutabilitatem suam nusquam et nunquam exserit317, et te sibi semper praesente, ad quem toto affectu se tenet, non habens futurum quod 231 exspectet, nec in praeteritum trajiciens318 quod meminerit, nulla vice variatur, nec in tempora ulla distenditur. O beata, si qua ista est, inhaerendo beatitudini tuae; beata sempiterno inhabitatore te, atque illustratore suo! Nec invenio quid libentius appellandum exshow more

Product details

  • Paperback | 158 pages
  • 189 x 246 x 9mm | 295g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • English, Latin
  • black & white illustrations
  • 1236684729
  • 9781236684721
  • 2,235,520