The Aeneid

The Aeneid

By (author) 

List price: US$5.76

Currently unavailable

Add to wishlist

AbeBooks may have this title (opens in new window).

Try AbeBooks

Description

: ...augustum ingens. centum sublime columnis, urbe fuit summa, Laurentis regia Pici, horrendum silvis et religione parentum. Hic sceptra accipere et primos attollere fasces regibus omen erat, hoc illis curia templum, hae sacris sedes epulis, hic ariete caeso perpetuis soliti patres considere mensis. Quin etiam veterum effigies ex ordine avorum antiqua e cedro, Italusque paterque Sabinus vitisator, curvam servans sub imagine falcem, Saturnusque senex Ianique bifrontis imago vestibulo astabant, aliique ab origine reges Martiaque ob patriam pugnando volnera passi. Multaque praeterea sacris in postibus arma, captivi pendent currus curvaeque secures et cristae capitum et portarum ingentia claustra spiculaque clipeique ereptaque rostra carinis. Ipse Quirinali lituo parvaque sedebat succinctus trabea laevaque ancile gerebat Picus, equum domitor; quem capta cupidine coniunx aurea percussum virga versumque venenis fecit avem Circe sparsitque coloribus alas. Tali intus templo divom patriaque Latinus sede sedens Teucros ad sese in tecta vocavit, atque haec ingressis placido prior edidit ore: 'Dicite, Dardanidae (neque enim nescimus et urbem et genus, auditique advertitis aequore cursum), quid petitis? Quae causa rates aut cuius egentis litus ad Ausonium tot per vada caerula vexit? Sive errore viae seu tempestatibus acti, qualia multa mari nautae patiuntur in alto, fluminis intrastis ripas portuque sedetis, ne fugite hospitium neve ignorate Latinos Saturni gentem, haud vinclo nec legibus aequam, sponte sua veterisque dei se more tenentem. Atque equidem memini (fama est obscurior annis) Auruncos ita ferre senes, his ortus ut agris Dardanus Idaeas Phrygiae penetravit ad urbes Threiciamque Samum, quae nunc Samothracia fertur. Hinc illum, Corythi Tyrrhena ab sede profectum, aurea nunc solio stellantis regia caeli accipit et numerum divorum altaribus auget.' Dixerat, et dicta Ilioneus sic voce secutus: Rex, genus egregium Fauni, nec fluctibus actos, atra subegit hiemps...show more

Product details

  • Paperback | 116 pages
  • 189 x 246 x 6mm | 222g
  • Rarebooksclub.com
  • United States
  • English, Latin
  • black & white illustrations
  • 1236727258
  • 9781236727251